Anonymous
public text v1 · immutableAtque ut legum multitudo saepe vitiis excusandis accommodatior est, quàm iisdem prohibendis,
10
adeo ut illorum populorum status sit optime constitutus, qui tantùm paucas [leg-es] habent,
sed quae accuratissime observantur; sic pro immensa ista multitudine praeceptorum,
quibus Logica referta est, sequentia quatuor mihi suffectura esse arbitratus sum,
[si] modo firmiter & constanter statuerem, 15 ne semel quidem ab illis toto vitae meae tempore deflectere.